LYSERUS vel LEISERUS Polycarpus

LYSERUS vel LEISERUS Polycarpus
LYSERUS vel LEISERUS Polycarpus
Winandâ Witembergicus, ab Aug. Saxoniae Elect. Witembergae Eccl. Pastor, et reliquarum Superintendens, Professor item Theologiae, constitutus A.C. 1577. variis conventibus theologicis, ob librum Concordiae passim habitis interfuit. Brunsvicum dein vocatus, primum Coadiutoris, inde Superintendentis munere ibi functus est, A. C. 1585. Sed reversus Witembergam, sexennio post Dresdae Contionator Aulicus creatus, A. C. 1594. ibi Obiit A. C. 1610. Aet. 58. cum Sam. Hubero, qui Witembergae de univer sali omnium electione ac reproborum quoque redemptione sparserat, nec non Iesuita Gretzero, perpetuo conflictatus. Scripsit complura, ut videre est, apud Paul. Freher. Theatro Viror. Erudit. Clar. Pater fuit fil. cognominis, Superintendentis Saxonici, et plurium itidem scriptorum Auctoris, Exstincti A. C. 1633. Aet. 47. Nec non Vilhelmi, superintendentis Torgensis et in Acad. Witembergensi Theolog. Prof. Defuncti A. C. 1649. Aet. 57. cuius scripta ut et fratris modo dicti, exhibet Idem ibid.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”